- CRITOLAUS
- I.CRITOLAUSAchaeorum Dux, qui Corinthum consiliis suis evertit. Cicer. l. 3. de Nat. Deor. c. 38. Sororem interfecit, quod sibi e victoria redeunti non gratularetur, quum tamen ceteri omnes ei applauderent. Postremo a Qu. Caecilio Metello victus, apud Thermopylas, venenô sibi mortem conscivit.II.CRITOLAUSAtheniensis, nobilis Peripateticus, Romam ab Atheniensibus missus legatus cum Carneade ac Diogene Stoico, ut scribit Cicero, l. 2. de Oratore, de quo idem Cicero in Tusc. Qu. l. 5. c. 17. Quô locô, inquit, quaero, quam vim habet libra illa Critolai, qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis, et externa, tantum propendere illam boni lancem putet, ut terram et maria deprimat. Macrob. l. 1. Saturn. c. 5. Aul. Gellius, l. 9. c. 5.III.CRITOLAUSHistoricus, se libris extulit rerum Epiroticarum, quorum tertium citat Plutarchus in Paral. c. 4. Vulgavit et libros φαινομένων, exquorum quarto quaedam adducit, eôdem librô Plut. c. 9. Vide eundem in Pericle et Aul. Gellium, l. 11. c. 9. Inprimis Voss. de Hist. Graec. p. 349.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.